Papers of the Winthrop Family, Volume 1
1544-01-29
Pro Adam Wynthroppe de concessione sibi et heredibus.
Rex Omnibus ad quos etcetera salutem Sciatis quod nos pro summa quadringentarum octo librarum octodecim solidorum et trium denariorum|legalis monete Anglie ad manus Thesaurarii nostri Curie nostre Augmentacionum reuencionum Corone nostre per dilectum nobis Adam Wynthroppe soluta de qua quidem summa fatemur nos plenarie esse satisfactos et contentatos Eundemque Adam heredes et executores suos inde acquietatos per presentes de gratia nostra speciali ac ex certa sciencia et mero motu nostris dedimus et concessimus ac per presentes damus et concedimus prefato Ade Wynthroppe totum illud manerium nostrum de Groton in Comitatu nostro Suffolcie cum suis iuribus membris et pertinentibus vniuersis nuper monasterio de Bury Sancti Edmundi in eodem Comitatu dudum spectans et pertinens ac parcellam possessionum et reuencionum eiusdem nuper monasterii dudum existens ac etiam omnia et singula mesuagia molendina domos edificia terras tenementa prata pascuas pasturas redditus reuersiones seruicia red8ditus oneris redditus siccos ac redditus super quibuscumque dimissionibus seu concessionibus reseruatos annuitates annuales redditus firmas feodi firmas aquas piscarias et piscaciones boscos subboscos iampna bruerias moras communas vias vacua funda Curias letas Curie proficua visus franci plegii ac omnia que ad visum franci plegii pertinent seu imposterum spectare possint aut debent natiuos et villanos cum eorum sequelis feodos militum wardas maritagia escaetas releuia herietta mercata tolneta custumas liberas warrennas bona et catalla wauiata extrahuras proficua commoditates emolumenta et hereditamenta nostra quecumque cum eorum pertinentibus vniuersis iacentibus siue existentibus in Groton Boxford et Edwardston in dicto Comitatu nostro Suffolciie ac alibi vbicumque in eodem Comitatu dicto manerio quoquo modo spectantibus siue pertinentibus aut vt membra pars vel parcella eiusdem manerii antehac habitis cognitis acceptatis vsitatis reputatis dimissis seu locatis existentibus Ac eciam aduocacionem donacionem presentacionem liberam disposicionem et ius patrionatus Rectorie ecclesie de Groton predicto dicto nuper monasterio dudum spectantes et pertinentes Ac eciam reuersionem et reuersiones predicti manerii et ceterorum premissorum cum eorum pertinentibus vniversis Ac totum illum annuum redditum viginti vnius librarum sex solidorum et octo denariorum super dimissione predicti manerii annuatim reseruatum Ac omnes et singulos alios redditus reuenciones et cetera annualia proficua quecumque super premissis aut aliqua inde parcella reseruatos Necnon totum illum boscum nostrum cum pertinentibus vocatum Growton Wood continentem per estimacionem triginta septem acras iacentem crescentem et existentem in parochia de Groton predicta in dicto Comitatu nostro Suffolcie ac dicto nuper monasterio dudum spectantem et pertinentem Ac etiam totum illum boscum nostrum cum pertinentibus vocatum Howewood continentem per estimacionem quatuor acras iacentem crescentem et existentem in eadem parochia ac eidem nuper monasterio dudum spectantem et pertinentem Ac omnes et singulos alios boscos subboscos et arbores nostros quoscumque de in vel super premissis aut aliqua inde parcella crescentes siue existentes Ac totam terram fundum et solum eorundem boscorum et eorum cuiuslibet Adeo plene et integre ac in tam amplis modo et forma prout vltimus Abbas dicti nuper Monasterii de Bury aut aliquis vel aliqui predecessorum in iure nuper monasterii illius aliquo tempore ante dissolucionem siue sursum redditionem eiusdem nuper monasterii vel antequam nuper monasterium illud ad manus nostras deuenit predicta manerium mesuagia terras tenementa aduocacionem ac cetera premissa aut aliquam inde parcellam habuit tenuit vel gauisus fuit habuerunt tenuerunt vel gauisi fuerunt seu habere tenere vel gaudere debuit 8
Patent Roll, 35 Hen. VIII, part 14, m. 5; Muskett, 15–16 (in part). In Domesday Book, II (1783), 359 b, the manor of Groton is thus described: “Grotenam tempore regis Edwardi ten. Sanctus Edmundus pro manerio I. car. et dim. terrae. Semper VIII. vill. et v. bord. Semper I. car. in dominio. Semper II. car. hominum et I. acr. prati. Silua X. porc. Molendinum hiemale. Semper I. runc. et VI. an. et XVI. por. et XXX. oves. et II. liberi homines de dim. car. terrae et pot. dare et vendere terram suam. VI. bord. Semper I. car. et I. acr. prati. Tunc valet XXX. sol. et modo XL. Habet in long. VII. quarent, et IIII. in lat. In eadem XII. liberi homines et habent I. car. et illa val. XX. sol. Hi omnes pot. dare et vendere terram suam tempore regis Edwardi r. Sanctus Edmundus habet socam, commendationem, et servitium. VII. d. de gelto. Sed alii ibi tenent.”
In a return of 1316 Boxford cum Grotene was possessed by the Abbey of St. Edmund, and in 1402 the entry read: “Abbas Sancti Edmundi tenet maneria de Melforde, Cokefield, et Grotene de domino rege in puram et perpetuam elemosinam.” Dugdale, Monasticon Anglicanum (1846), III. 146. When the monasteries were dissolved all which had not lands above £200 a year were given to the Crown by 27 Hen. VIII, ch. 28. Statutes of the Realm, III. 575–578. Four years later all manors, lands, etc., belonging to any of the religious bodies dissolved, or thereafter by any means to be dissolved, were assured to the King’s highness by 31 Hen. VIII, ch. 13. Ibid., 733–739.