Papers of the Winthrop Family, Volume 4
Iuditium nihil aliud est, quam quaedam diffinitio vel determinatio eius quod iustum est: fit autem aliquid Iustum dupliciter: vel ex natura rei, quod dicitur Ius naturale: vel ex quodam condicto inter homines quod dicitur Ius positivum. Leges autem scribuntur, ad vtriusque Iuris declarationem: aliter, tamen et aliter: nam Legis scriptura, Ius quidem naturale continet, sed non instituit: non enim habet Robur ex Lege, sed ex natura: Ius autem positivum, scripturam Legis et continet, et instituit; dans ei Autoritatis Robur: Ideo necesse est, vt Iuditium fiat, secundum Legis scripturam: alioquin iuditium deficeret, vel a sueto naturali, vel a iusto positivo.
Lex scripta, sicut non dat Robur Iuri naturali, ita nec potest eius Robur minuere, auferre: quia nec voluntas hominis potest immutare naturam: Ideo si scriptura Legis contineat aliquid contra Ius naturale, iniusta est, nec habet vim obligandi: Ibi enim Ius positivum locum habet, vbi, quantum ad Ius naturale, nihil differt, vtrum sic vel aliter fiat, et ideo nec tales scripturae Leges dicuntur, sed potius Legis corruptiones, et ideo secundum eas non est Iudica
In legibus recte positis, in aliquibus tamen Casibus possunt deficere, ita vt si secundum eas iudicaretur, esse
In the arrangement of the several sheets of the original manuscript which was made by Robert C. Winthrop, Sr., when he had them mounted and bound, this extract from St. Thomas Aquinas Summa Theologica, treatise on justice)