Clarissimo Doctissimoque vire Domino Doctori Golio professori Mathematicae Linguaeque Arabicae in celiberrima Academia Lugduni Batavorum amico suo observando
Salemi in Nova-Anglia Novemb: 20, 1639
Clarissime Domine Doctor Golie,
Decimus iam annus est a quo, post iter nostrum a Constantinopoli in nave, quam dicunt London, tecum Venetijs fui, primo quidem in valetudinario (Lazaretto vocant Itali) circa mensem, post autem in vrbe ipsa: omnium mihi dulcis recensque memoria est pro suavissima quam tecum habui consuetudine. Ipse quidem mense Aprili anno 1629 illinc in Angliam navigans, tibi Venetijs commoranti et oportunitatem 156commodi per Germaniam itineris expectanti animo quidem tristi valedixi: non autem sine certa spe me brevi tempore te in Hollandia visurum; quod quamvis maxime in votis fuit (et semper et adhuc est) hunc tamen mihi gratiam negavit, qui sapienti suo concilio, et voluntate nos, nostraque regit, dirigetque Deus. Postquam enim in Angliam reversus sum, non diu ibi manere, nec in Europa licuit, brevi enim singulari numinis ductu, ad hanc coloniam translocatus sum, vbi adhuc etiam haereo. Hocque est quod te saepius scivisse cupiebam, nec defuit industria, et te per epistolas compellandi, et de tua valetudine inquirendi sed frustra, nisi quod intra paucos dies, per quendam Dominum Matrell (nescio an nomen recte teneo medicum se profitetur et gradum ibi cepisse dixit) a Lugduno huc nuper adventum, de tua salute maximo profusus gaudio intellexi: Jam autem non dubitans quin ad manus tuas hae litterae nostrae pervenirent, et te salutatum per eas vellem, nostrique in te amoris testimonium praebere, et vt intelligas me adhuc dei gratia in vivis esse, atque in hac Americae parte Nova-Anglia colonia Anglorum celeberrima (cuius nec te possit latere fama) manere: multa de rebus nostris hoc in orbe tibi scripsissem, sed, vt plenius omnia acciperes, hunc Juvenem Franciscum Higenson qui hic a pueritia per decennium vixit tibi commendatum habere mallem, ingenuus est, et (pro discendi ratione hoc in deserto) mediocriter literatus optimè novit omnia, et de colonia nostra, et de regione ipsa, et de barbaris incolis, vt ab illo quicquid in hisce cognitu dignum sit verè intelligere possis: obsecro te, vt illum amanter accipies sic, et, si qua possis, in studiorum cursu promoveas, discendi enim studio hinc peregrinatur:
Quae de me scire cupis ab illo etiam multa, intelliges six words deleted scias autem preter medicinam Opticen aliasque mathematicas disciplinas Hermeticae philosophiae (qua de superiorum et inferiorum Harmonia docemur, vt optime nosti) me maximè studiosum esse: sed ad varias etiam vertor inventiones, pro vt coloniae conditio exigit, Jam compendium in salinis quaero, ad salem ex aqua marina faciendum several lines illegible sed de his forsan satis. hoc verum five words erased a te peto, vt me de valetudine tua, prima occatione sic certiorem facias, nihil enim mihi gratius si vel lineam a te acciperem. Deus te incolumem servet vale. Tui Studiossissimus
Johannes Winthrop